Latin
2.343 to 2.356
Augustine, Adversus Quinque Haereses 2.343-356
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 6)? hem, Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14; Matth. I, 23)? Dicit aliquis, Cum Manichæo certare disposueras, non cum Judæo. Contra Manichæum nova tela sunt necessaria, non antiqua. Quare? Quia novum, non Vetus accipit Testamentum. Sed mihi, qui contra utrosque suscepi certamen, undique arma sunt necessaria; maxime, quia ista nova ex veteribus faln icata sunt: ergo nec illa abjicienda, et ista portanda sunt. Diversis enim telis diversi concidunt adversarii. Ordo itaqoe iste servandus est, ut loquens de Evangelio, non sileam de Prophetis.