# Adversus Quinque Haereses 2.52-84

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 2.52 to 2.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/2.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/2.52

Non est ergo quod terreat vos: et tantum ex. spectate, audite et orate. intentior et auctior circa me vestra sit oratio. Non diutius immoremur, jam quæ proposuimus prosequamur. CAPUT III. — 4. Ex Hermete et Sibylla adversus Puganos. Quid dicis, pagane? Deus, inquis, si deleclatus est filio, indiguit conjugio: si horruit conju gium, solus est sine filio. Quid euim poterat invenini simile Deo, quod conjungeretur Deo, et pareret iUlium Deo? Deinde si, ut dicitis, habet Deus filium, jam non mam colitis Deum. Quid agimus? Ab Allophylo tehim missum excepimus; quid remittemus? Quodlibet miserimus telum, licet perveniat ad illum, nihil prodest. Quare? Quia durus est. Quantum durus est? Lapideus est: idola colit; et scriptum est, Similes i!- Iia fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). Sanctas Scripturas non accipit. Quaeramus ergo lapidem quo percutiatur, ut percussus quassetur, quassatus comminuatur, comminutus in pulverem convertatur, conversus in pulverem compluatur, complutus seratur, satus faciat fructum, non qui igne consumatur, sed qui in horreo recondatur. Hermes, qui latine Mercurius diciuir, scripsit Iibrum qui Αόγος τέλειος appellatur, id cst, Verbum perfectum: magnum nomen libri hujus, quia magnus est de quo scriptus est. Quid euim perfectius Verbo, qui solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6)? Audiamus quid loquatur Mercurius de Verbo perfeeto: Dominus, inquit, et omuium factor deorum, secundum fecit Dominum. Etpost paupa, ut ostenderet quid dixerit, rcpetiit et dixit: Qnuniam ergo hunc fecit primum, et solum ct unum 4: bonus autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissimus Joannes evangelista dicat: De plenitudine eja nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Bonus autem ei visus est, ct plenissimus omnium bonorum. Et sequitur: Laetatus est. Cui, vet.

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
