# Adversus Quinque Haereses 7.1-30

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 7.1 to 7.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.1

Sed ego. inquit Manichaeus, nec Moysen accipio v nec Prophetis. Quid ais I de Paulo apostolo, qui in exordio Epistolæ suæ ad Romanos scripsit, Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus hi Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetus suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3) 1 Andis quia Evangelium per Apostolos * non exhiberetur, nisi per Prophetas ante promitteretur? Audis quia Filius Dei secundum divinitatem, factus est filius hominis ex semine David fecundum carnem? Quid esi enim, in quo Prophetæ contrarii sunt Evangelio? Dixit Propheta: Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum: veniat angelus, prædicet verbum. Aperiatur terra; audiat Maria: et germinet Salvatorem; pariat Jesum. Propheta dixit, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium; ei vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hoc etiam evangelista cum diceret, secutus est et exposuit dicens, Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Frustra, Manichæe, conaris adversari Prophetis. Ecce Apostolus dicit, De Filio suo qui factus eat ei de semine David secundum carnem ( Rum. I, 3). Quod Propheta præviderunt et prædixerunt, hoc Apostoli viderunt et prædicaverunt. Qui erat, factus esi. Quid erat? quid factus est? Verbum erat, caro factus esi. Deus erat, homo factus est: Filius Dei erat, Filius hominis factus est. Suscepit humanitatem, non amisit divinitatem: factus humilis, mansit sublimis: natus est humo, non destititesse Deus: natus est parvulus, latens magnus: qui iibenteramplectitur Deum natum, non horreat3virginis partum. Dicit tibi Deus creator hominis, filius hominis: Quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum libidinis coneeptus cupiditate. Ego matrem, de qua nascerer, feci; ego viam meo itineri præparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, Man chæe, mater est mea; sed manu fabricata est mea.

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
