Latin
7.101 to 7.135
Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.101-135
Unproofread scanNot analysed yet
Simul fructum colligamus, ne dividendo perdamus. Paupertas sollicitum me facit; rogo te, noli foras praeter me colligere, ne incipias spargere. Qui enim mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Quasi oblitus sum, cum quo agebam; sed non sum oblitus, interrogo ArialIum, quem desidero esse catholicum. Dicit aliquis: Ad omnia quæ voluisti respondit, in responsionibus illius nihil invenitur adversum: quid amplius quæris? Exspecta, frater, noli facile judicare, habeo adhuc quod interrogem: noli cito te illi committere, responsio claret, virus latet. Quid dixisti, frater? . Equalis est Patri Filius? Æqualis, inquis. Eia frodo vigila, modo manifestabitur quod latebat. Quomodo dicis aequalem Patri Filium? operatione, an origine T potestate, an aeternitate? an forte in utroque? Absit, aquis. Operatione et potestate æqualis cst, non aeternitate: quomodo enim fieri potest v ut genitus sit aequalis ingenito? En adest ille qui mecum quasi cohæres ambulabat, dolus apparuit qui latebat. Mecum possidere putabatur, vult dividere: sed non permitto; prorsus resisto. Leges habent ut testatoris voluntati in omnibus pareatur: si quis contra voluntatem testatoris facere voluerit, careat hæreditate. Sed silent leges inter arma (Cicero pro Milone, n. 40)? Non prorsus: ad hoc laboratur, ad hoc pugnatur, ut le- Sibus serviatur, Testamentum profero, verba testatoris recito: si est quod dividatur, ibi invenio: si non est quod dividatur, de ipso testamento tibi reswio. Audi quid habet testamentum: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. xiv, 27). H:rc est haereditas. Et quis est ipse testator? Lege Testamentum, et invenies. Cum propheta de Domino loqueretur, ait; Magnificabitur tuque ad terminos orbis terræ, et me ipse pax (Michææ v, 4, 5). Gloria in excetsis Deo, et in terra pax hominibus (Luc. II, 14); non divisoribus sanctor, unitatis, sed hominibus bonæ voluntatis. Ipse est hæreditas, ipse est testator, ipsum quæris dividere.