# Adversus Quinque Haereses 7.136-172

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 7.136 to 7.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.136

Quid partiris unum? Si unum diviseris. integrum nihil habebis. ariana hæresis, crudelis et impia meretrix, ernbesce judicante Salomone. Merctrix, ne unum vivum, ne undecumque conceptum, jamque parturo perderet, non permisit dividi filium suum; et tu dividis bominum Deum tuum? Illa etsi meretrix, tamen pia, quia mater; tu et meretrix et impia, quin non mater, quod paris præfocas, quod non paris congregas. Quomodo alienum lactas, quæ tumm necas? Viscera tun durucrunt, illius tremuerunt. Quid dixit? Date illi puerum, et nolite dividere eum (III Reg. III, 27): Filius incus est; sed mclius apud illam integrum gaudeo vivum, quam divisum lugeam mortuum. Filius meus est, inquit; sed quid prodero mater puero, si vitam quam non confero, aufero? volo illius crudelis a parvulo repellere ubera, sed magis cogor judi. cis timere machæram. Date illi filium meum: meus est natus; sed migret ad illam totus, apud me ntaneat affectus. Date illi puerum totum, non auferatur vita membrorum: non dividatur integritas, mihi non eripitur pietas. Quid dixit, Date illi puerum et nolite dividere eum f Ecce et ego dico, totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit; sed si vis habere pacem Fine præjudicio, divide hæreditatem. Et quomodo haheo dividere? Pater major est, Filius minor? partes! o justitia! o æqualitas1! Una pars major est, alia minor. Non consentio, non facio partem; quia non divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, jam non erit pax. Sed quomodo apud te pax illibata esse potest, apud quem fides integra non est? Unde, quia mecum non vis possidere, et pacem vis dividere, hæreditatem non potes obtinere. Postremo si In ore tuo non paci, sed perfidiæ studes, vade, interpella judicem, videamus quid tibi dicturus est. Habes judicem ordinarium, nolo mihi adducas ex diversis partibus alias atque alias potestates.

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
