# Adversus Quinque Haereses 7.309-336

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 7.309 to 7.336. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.309

Si enin hoc tantum diceret, Ante me non eat formatus Deus; nec adderet, et post me non erit: liberum libi erat hæc verba Patri tantummodo applicare. Crum autem sequitur ct dicit, post me non erit: secundum te, ut dixi, et se Patrem et Filium negat Deum. Item si Filii sunt hæc verba, Patrem suum et Deum negat et Patrem. Si enim non diceret, Ante me non est formatus Deus; sed tantum diceret, post me non erit: posset forsitan dici Filium illud fuisse locutum. Modo autem cum dicit, Ante me non est formatas Deus, et post me non erit: Patrem suum nee Deum dicit esse, nec Patrem. Item si Patris sunt hæc verba; quis dicit, cui dicit, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)? An forte. quod absit, mendacii arguendus est Deus? Sed si Filii verba sum, quis dicit, de quo dicit, Pater meus usquemodo operatur (Joan. v, 17)? An forte et injuriosus Patri judicandus est, et ingratus? Scd numquid ingrato diceretur, Postula a me, et dabo libi gentes hæreditatem tuam, et possessionem inam terminos terræ (Psal. n, 8)? An forte Propheta aut quid diceret nescivit, aut fallere voluit; ant ut mitius aliquid de Propheta dicamus, finxisse credcudns est sibi duos confabulantes, id est, Patrem et Filium; et Patre dicente, Ante me non est formatus Deus, adjunxit et Filius dicendo, Etpost me non erit? Mimica sunt et jocularia I quæ agimus, an divina? Oscelus! proh dolor! Parce, parce, hæretica impietas. Cum tu Deum non capias, nos quoque ad blasphemiam provocas. Non hoc docet saucta Ecclesia. Pater, Pater est; Filius, Filius cst: et ille nunquam non fuit Pater, ct iste nunquam non fuit Filius: ambo æterni, nec coeperunt esse, nec desistunt.

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
