Latin
7.31 to 7.61
Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.31-61
Unproofread scanNot analysed yet
Si potui inquinari *cum eam facerem, potui inquinari cum ex ea nascerer. Sicut transitu meo illius non est corrupta virginitas, sic mea ibi non est maculata majestas. Si solis radius cloacarum sordes desiccare novit, eis inquinari non novit; quanto magis splendor lucis æternæ, in quo nihil inquinamenti incurrit, quocumque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non potest? Stulte, unde sordes in virgine matre, ubi non est concubitus cum homine patre? Unde sordes in ea, quae nec concipiendo libidinem, nec pariendo est passa dolorem? Unde sordes in domo, ad quam habitator nullus accessit? Solus ad eam fabricator et dominus cjus venit, vestem quam non habebat, induit; canique sicut invenit, clausam reliquit. Sicut ille natus est solus inter mortuos liher (Psal. LXXXVII, 6): sic istius, ex qoa natus est, matris pudor solus est integer. Eva inobediens meruit poenam, Maria obediendo conscenta cst gratiam: illa gustando prohibitum maledicta, hæc credendo angelo est benedicta: illa nobis mortem contulit, hæc vitam nobis peperit. Quid agis, Manichaee? Christianum premis, non Christum defendis. Taceat immunda vanitas, quia munda nata est vcritas. CAPUT VI. —8. Contra Arianos. Vellem adhuc Manichæum persequi, sed infestum patior Arianum, qui confidit in virtute sua, et gloriatur in potentia sua (Psal. XLVIII, 7). Jam quidem cum ainis responderemus,nec ipsi tacuimus: sed etiam nunc servato ipsius ordine, videamus quæ spicula jaciat. Nullius 5 Quidam Mss. ,mundo terreat persona potentii: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Vides quotidie fenum creseere, videsflorere, quid expavescis? Tales fructus deserta germinat terra. Agricolas non accuso, sed quaero. Ubi modo estis1, o boni agricolæ? Quid agitis? quare vacatis? Videtis quot malis ista plena sit terra: hine spinæ, hinc tribuli, hinc fenum surgit. Spinas incendile. tribulos eradicate, fenum secate, bona semina spargite, nOD vos terreat hiems: et si abundat iniquitas, tamen vestra ferveat charitas.