Latin
7.337 to 7.368
Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.337-368
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Pater loquitur. Filius loquitur, quia Verbum Patris est: et quod Filius lonuitur, Pater I quitur, quia Pater Verbi est. Ipsum Verbum dicit, Verba quai ego loquor, a me ipso non loquor (Joan. XIV, 10). Concedite, quæso, Creatori quod ipse præstitit creaturæ, et in creatum, si potestis, capite Creatorem. Ecce ignis et splendor duo sunt, alter ex altero est, nee sine altero alter est: ignis pater, splendor filius. Ipse, si posset, diceret, Quod luceo, non a me ipso luceo; sed qui me misit, ipse mihi dedit ut luceant. Ignis enim splendorem mittit. Et sicut Filius de Deo Patre dicit, Pater mecum est (Id. XVI, 32); ita et splendor dicere posset, Ignis mecum est. Exstingue ignem, splendor nusquam parebit. Si ergo ignis et splendor, patcr c l filius, unus sine conjuge pater, alius sine matre lilius est; nec dividi alter ab altero potest; ct cum sit alter ex altero, initium tamcn alterius esse non potest sine altero; hoc autem posse I a Creatore tributuri est creaturæ: quid potest ipse Creator? Accedat I'aganus, accedat Sabellianus. accedat Arinus: contemplentur lucernam, in ipsa videant quod in Den viderc non possunt. Non facio injuriam, si aliqua ex parte tanti Creatoris cupiens ostendere potestatem, ignis sive lucernæ afferam tantillam similitudinem. Scriptum est enim, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Et de Deo dictum est, Ignis consumens (Deut. IV. 24; Hebr. XII. 29). Accedite ergo, et lucernam diligenter considcrale, vestrasque fatuas tenebras removete. Paganus intueatur, et illic sine conjugio esse Patrem discat et Filium, et quomodo natus est Filius: et si cæcus non es, ibi vide; inter ignem et splendorem quære medium. Si nullum est medium, nullum est conjugium.