# Adversus Quinque Haereses 7.516-551

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 7.516 to 7.551. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.516
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.516

XXXVI, 37 ). Sævistis, occidistis, sanguinem Christi fudistis, in periculo estis, Filio Dei increduli fuistis. Quid ergo facere nunc habetis, nisi ut credentes baptizemini, et bibatis sanguinem quem fudistis? Non est quod horreatis: fusus est sanguis medici, et factus est medicamentum phrenetici. Quid dubitatis? Gustate, et videte, quoniam suavis ext Dominus (Psal. XXIIII, 9). Quid, tu manichæe, quamdiu phantasmata somniabis? Evigila, et vide; nubila tonant3. Quid tonant? Hic est Filius meus dilectus (Matth. III,17; XVII, 5). Vide in terra hominem verum, audi de cœlo Deum verum: vide in terra hominis filium, audi de coelo Dei esse Filium. Utrumque verum esso cognosce, id est, Deum et hominem, Filium Dei ct filium hominis unum cumdemque esse Deum et hominem. Agnosce hominem, et placabis Deum. Cave ne offendas in petra, et mortis patiaris ruinam: quia quod tu somnias, vanitas est; quod Deus tonat, vemas est. Audi, tu Sabelliane, audi de cœlo Patrem,,-ide in terra Filium, et noli dicere, Idcm est Pater qui Filius. Audi, ct tu Ariane, et in Patre et in Filio noli crrare, sed sequere unitatem, et vide divinitatem4. Domine, audiamus quid dicis de Filio tu..: Hic est, inquit, Filius meus. Vide in terra hominis lilium, audi de cœlo Dei esse Filium. Meus dilectus in quo mihi bene complacui. Et quid? Ipsum audite. Deo gratias. Intonuit præceptum Dei, et remotum est consilium Petri. Gratias tibi, Deus Virtus; gratias tibi, Deus Puter, qui et Filium tuum ostendisti, et mihi doctorem dedisti 2. Recedat Sabellianus, recedat Arianus, recedant cæteræ pestes, recedat omnis iniqua doctrina. Doceat Deus, non Arius: doceat Det I ilius, non Filii adversarius. Dic, Domine meus Jesu, doce, discam quod doceam. Sabellianus dicit. Ipse est Patter qui Filius. Arianus dicit, Alins est Pater, alius Filius;

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
