# Adversus Quinque Haereses 7.583-610

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 7.583 to 7.610. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.583
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.583

Subveni, Domine mens Jesu, et accingere gladium tnum circa femur, potentissime (Psal. XLIV, 4). Omnium potentissime, egredere, occide eos in se, ut vivant in te, desinant persequi me. Sabelliani te subtrahunt, Ariani te minuunt: tu quid dicis de te? Pater dixit ut te audiamus: cum te audimus, ipsum audimus: uno ictu utrosque percute adversarios. Pereant, inquit, vaniloqui, et mentis seductores, Arianus et Sabellianus: nam Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 50). Non dixit, Ego et Pater unum sum; sed, Ego et Pater unum sumus. Qnod dico, unum, audiat Arianus: quod dico, sumus, audiat Sabellianus. Non dividat Arianus, unum: non deleat Sabellianus, sumus: sed ambo veniant, et sint etiam ipsi in nobis unum, sicuti cgo et Pater unum sumus (Id. XVII, 11). Ergo si Pater et Filius unum sunt, imo quia indubitanter unum sunt, non duo dii, sed unus Deus:non mimicum aliquid propheta scripsit, sed verum dixit, Domino dicente, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII, 10). Docuit veritas veritatem, et gladio bis acuto omnetn peremit errorem. Si adhuc hæretici reluctantur, audiant Catholici definitivam sententiam, quam sequantur. CAPUT VIII. — 10. Conclusio. Audistis Patrem quid dixerit de Filio, audistis Filium quid de Patre dixerit vel de se. Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sii (Galat. I, 8). Diximos de Patre et Filio quod potuimus, et quantum potuimus, si tamen aliquid digne potuimus. De Spiritu sancto tacuimus sed non eum separavimus; quidquid enim de Patre et Filio diximus, etiam de Spiritu sancto diximus. Est enim in illis et cum illis æqualis et unus, non minor, aut tertius deus. Quid aliud dicam fatigaiis fatigatus? Qui Spiritum sanctum a- Patre et Filio æternitate et substantia vel communione scparat,etqui negat Spiritum sanctum non esse Patris et Filii, plenus est spiritu immundo, vacuus Spiritu sancto.

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
