# Adversus Quinque Haereses 7.62-100

Augustine, Adversus Quinque Haereses, 7.62 to 7.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.62

Serite hieme, quod metatis aestate. Sed quibus dico? Ubi estis fontes lacrymarum? Quibas agricolis loquor? Alii sunt mortui, alii fugati: terra tradita est m manus impii JoL IX, 24), tribulatio et necessitas invenerunt nos. Domine, da nobis auxilium de tribulatione, ut salus hominis non sit vana, sed vera (Psal. LIX, 13) Quid dicis. Ariane? Interroganti quaeso respondeas. Nolo despicias parvulum, non te grandis forma juvat, nonmagna protegunt arma, unius lapidis ictus frontem penetral galeatam (I Reg. xvu, 49). Dic mihi ergo quod te interrogo: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Credo, inquit. Credis in Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum? Credo, inquit. Credis Deum et hominem Jer sum Christum natum de Spirito sancto ex virgine Maria? Credo, inquit. Bene facis. Adhuc interrogo: Sicut Pater Deus est, ita et Filius Deus est? Ita. Alius est Pater, Alius Filius? Et maxime. Æqualis est Patri Filius? iqualis, qualis, inquit. Quid restat? Ecce ad omnia quae interrogavi, respondit. In eo quod credere sc dicit Deum Patrem et Deum Filium, eontrarius est mecum Pagano. In eo quod credit Christum Deum ei hominem natum de Spiritu sancto ex virgiue Maria mecum estcontra Judaeum et Manichæum. In eo quod credit alium esse Patrem, alium Filium, mecum est contra Sabellianum. Age, si mecum es in omnibus, (a) quare litigamus? Si una nobis est hæreditas, simui possideamus; fratres sumus: Ecce quam bonum et jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII,1)! Quare est nova fabrica ante murum? Simul ad custodiam nostræ hæreditatis in vigilemus. Hæreditas nostra præclara est nobis (Psal. xv, 6). Habemus invidos, habemus inimicos: et ipsi possidere volunt, non nobiscum, sed contra nos. Nemo sibi usurpet aliquid: hæreditas ista sic est nobis dimissa, ut indivisa possideatur, non partibus dissipetur.

---

Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml.
