Latin
Book 1
Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio loco recitatum est alterum cognitoris edictum, quod proposuit iam praesentibus apud Carthaginem utriusque partis episcopis, qui locus et qui modus collationis futurus esset, supradicto die itidem commemorato et constituto, et admonuit ut ei pars utraque rescriberet, utrum placerent quae comprehendit edicto.