# Breviculus Collationis cum Donatistis 1.5

Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.5

Quinto loco recitatae sunt litterae catholicorum quas rescripserunt cognitori, sicut edicto commonuerat, insinuantes consentire se ad omnia, quae illo edicto fuerant ordinata. in eisdem litteris etiam se obstrinxerunt et polliciti sunt, si in parte Donati ueritas eis demonstraretur ecclesiae, non se illic episcopalem honorem quaesituros, sed consilium eorum secuturos pro salute christiana; si autem in sua communione potius ueritas ostenderetur ecclesiae, honores episcopales eis non se negaturos, et hoc a se fieri bono pacis, ut intellegerent hi quibus hoc praestaretur, quod in eis catholici non christianam consecrationem, sed humanum detestarentur errorem. quodsi plebes duos in una ecclesia episcopos ferre non possent, utrisque de medio recedentibus singuli constituerentur episcopi ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli inuenirentur. in eisdem litteris commemorata est etiam causa Maximianistarum, ex quibus a se damnatis propter pacem partis Donati quosdam in honoribus integris susceperunt et ab eis datum in sacrilegQ schismate baptismum non resciderunt, et cetera quae in memoratis litteris continentur.

---

Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa014a/stoa0040.stoa014a.opp-lat1.xml.
