Latin
Book 1
Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nono loco, quoniam cognitor superius dixerat de tempore praescribere, ut causa non ageretur, non episcopalis, sed forensis potius esse obiectionis, inuenit occasionem pars Donati, qua diceret nihil ergo secum agi publico iure debere, sed tantum diuinis scripturis. unde cum quaesisset cognitor, quid utrique parti de hac re placeret, responsum est a catholicis, ut iuberet mandatum catholici concilii recitari, ubi electis disputatoribus agendi modus iniunctus est: ibi posse melius apparere, quod non forensibus tergiuersationibus, sed magis diuinis testimoniis ageretur. et aliquamdiu conflictio producta est, cum catholici instarent recitari mandatum, illi autem recusarent. sed postea remotis omnibus moratoriis contentionibus recitari mandatum cognitor iussit.