Latin
Book 3
Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis 3.30
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec et si qua alia prolixa prosecutione dixerunt, breuiter responderunt catholici non sufficere ad causam Caeciliani Carthaginiense concilium ipsos etiam iudicasse, 'qui eam ad imperatorem accusando miserunt, et sic demonstrarunt hoc potius esse spectandum, quod res peruenerit usque ad imperatoris sententiam, cui eandem causam mittendam duxerunt. hoc enim catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis amputatis illa potius legerentur, quibus lectis olim causa finita et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius appareret. quae Donatistae ut legerentur omnino nolentes quidlibet aliud interponendo impediebant. nam cum cognitor quaesisset, utrum prius esset factum Carthaginiense concilium et postea missa fuerit ad imperatorem causa Caeciliani, dixerunt catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet, ad utrumque se respondere: quia, si prius causa ad imperatorem missa est, quo exitu terminata sit spectari oportere, si autem postea, nihilominus non istorum, sed illius iudicium esse quaerendum, quo eam post iudicium suum mittendam putarunt. sed cum multa Donatistae insererent de consule et die, cur in suorum maiorum concilio non legeretur, ne hinc falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur, legi uolentes etiam concilium Cypriani, ut hoc probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur —neque enim catholici in eo causam suam constituerant quando ad utrumque responderant, siue prius siue posterius esset illud concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant —,iussit cognitor catholicis instantibus, ut ista potius quae dilata fuerant legerentur.