Latin
Book 3
Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis 3.38
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hinc repulsi uelut aliquid ualidissimum prolaturi petierunt Optatum legi, quod et ante petiuerant, unde se probaturos dicebant Caecilianum ab imperatore damnatum; et promissum eis fuerat, sed dilatum. prius ergo uolebat cognitor ut exprimerent, utrum litteras imperatorias arguere falsitatis auderent. quod quidem illi minime audebant; tamen nihilominus consulem deesse inuidiosissime causabantur. Optatum uero legi multo instantius flagitabant. haec cum diutius agerentur, in alia charta illarum imperialium litterarum inuentus est consul. quod cum esset suggestum, Donatistae dixerunt: 'certe consulem habere non debuit'; quasi hoc aliquando dictum esset, quod habere non debuerit, ac non, etiamsi consul defuisset, non impediri imperialis constituti ueritatem. quod cum eis cognitor identidem respondisset, recitatus est et Optatus recitantibus Donatistis, ubi ait: eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reuerti licuisset et ad Carthaginem accedere; tunc a Philomeno suggestore eius imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus Brixae teneretur, et factum est. in quibus uerbis Optati cum omnino nulla Caeciliani damnatio, sicut illi demonstraturos se esse promiserant, reperiri potuisset, iussit cognitor totam paginam recitari, ut de superioribus et inferioribus uerbis uoluntas eius qui scripserat nosceretur. et ex officio recitatum est: Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis innocens est pronuntiatus. quod cum recitaretur, Donatistae dixerunt hoc se non petisse recitari, stomachantes aduersus eos, qui risum tenere non poterant, cum audissent, quam apertam contra semet ipsos paginam protulissent. deinde cum illis uerbis, quae ipsi recitauerant, extenuasse dicerent Optatum damnationem Caeciliani et exprimere noluisse, flagitatum est ab eis, ut aliunde manifestum legerent, quod ab illo dicerent extenuatum. quod cum minime potuissent, etiam inde post aliquantas morarum inanium perplexitates, cum et de Donati nomine contendissent quod non Carthaginiensis, sed Casensis Donatus in iudicio Miltiadis aduersus Caecilianum adstitisset, quod et catholici concedebant, aliquando transitum est.