# Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 2.1-25

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], 2.1 to 2.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/2.1

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ (Luc. I, 48). Hæc est causa3 exsultationis suæ, quia respexit humilitatem ancilla suæ: ac si dicat, Quia de ejus gratia exsulto, ideo al ipso cst quod exsulto: et quia ejus dona propter ipsum diligo, idco in ipso exsulto. Respectus Dei tribus modis accipi soletv; videlicet secundum cognitionem, secundum gratiam, secundum judicium. De primo ApostolUs a, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). Sed per gratiam Deus non omnes respicit: quia, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16), etc. De tertio in fine dicetur, Nescio vos (Matth. VII. 25). Oculi Domini bonos et malos contemplantur. Videre Deo per cognitionem, est nihil eorum quæ sunt ignorare: videre per gratiam, donamisericordiæ impendere: videre per judicium, unum quemque secundum opera sua vel ad gloriam vel ad poenam destinare. Respicere plus est quam videre. Respicere per gratiam6, est prius abjectos et derelictos visitare. Cum bona placatus per misericordiam subtracta restituit, rursum per respectum gratiae ad eum se convertit Bene ergo Maria solam in humilitatem7 Dominum respexisse testatur, quia divinitatis propitiationem, quam humana natura in primis parentibUs per superbiam perdidit, in Maria per humilitatem recuperavit. Nam quia in ea Verbum Patris corporis substantiam quam sibi uniret assumpsit, quasi ad eam quam prius abjecerat naturam sublimandam per misericordiam respexit. Quia se humilitatis' quod erat ancillam cogitavit, ideo quod non erat, sublimitatis mater esse meruit: quia humi. litatem ostendit servitutis10. Servitus quatuor modis variatur. Secundum conditionem servitus, qua omnia divinæ servituti debent esse obnoxia: quia opns fa. ctori suo hoc ex conditione sua debet, quod ejus dispositioni obtemperet, et instituta sequatur; ut sicut ab ipso factuln est, ita non nisi ab ipso et secundum ipsum incedat. Secundum necessitatem Deo servire dicuntur pravæ voluntates, quæ cum ejus jussionibus contraire nitantur, per ineffabilem tamen ejus dispo-.

---

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015b/stoa0040.stoa015b.opp-lat2.xml.
