# Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 2.26-41

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], 2.26 to 2.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/2.26

sitionem arctantur, ut nil sine ejus nutu ad effectum perducere queant: serviunt nolentes ejus dispositioni, qui volentes subjecti non sunt ipsius praecepto. Servitus cum timore, est quando divina præcepta non ex dilectione implemus, sed ex formidine. Quarta servitus est, quando voluntarie ejus jussionibus obtemperamus, quia ipsum qui jubet diligimus, nec aliud in nostra servitute, extra ipsum, commodum quaerimus, quam ut secundum ipsum ambulantes, ad ipsum pervenire11 valeamus. Servitutem secundum conditionem parentes nostri in paradiso Conditori exhibere noluerunt, quando in superbiam elati despexerunt esse sub illo, ad quod II fuerant conditi; et voluerunt perversi esse in majestate consimiles, qui non erant in natura æquales II. Eva per superbiam creaturam Dei se esse et opus Dei non considerans, Deo parificari voluit; Maria autem suo factori humiliter se subdens ancillam se nominavit: et idcirco illa abjecta, et hæc eiecta est. Superbam despexit, et humilem respexit: id quod superba perdidlt, humilis recepit. Ideo ait, Respexit humilitatem ancillæ suæ1. Sed servi Dei aliquando cum etiam humilitatem habent, humiliationem non habent; nunquam vero humiliationem sine humilitate. Humilitatem sine humiliatione habent, qui licct coram hominibus foris despicabiles non appareant, intus tamen humilitatis meritum coram Deo inviolatum conservant. Ergo Maria quae apud Deum humilis erat, et apud homines propter Deum abjecta, in utroque se esse respectam testatur: quia et ejus humilitas apud Deum acceptabilis fuit, et ejus humiliatio apud homines in gloriam commutala. Unde sequitur: Ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Usque ad illud apud homines opprobrium sterilitatis portaverat: qnia integritatem virginitatis thoro maritali præponebat. Sed unde in priori generatione carnali quasi maledictionis sententiam snstinuit, inde nunc ab omni generatione mortali benedictionem collaudabiliter recepit2: quia ab omni generatione pro fructu fecunditatis meae beata vocor.

---

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015b/stoa0040.stoa015b.opp-lat2.xml.
