Latin
EXPOSITIO (a)
Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum (Ibid. ,50). Mariæ, inquam, fecit, non tamen singulariter, sed uni excellenter: verumtamen omnibus timentibus. Nemo a gratia excluditur 9. Potentiam fecit in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. (Ibid. ,51). Hæc illa misericordia, quam timentibus se exhibuit Deus: quia Verbum suum per assumptam carnem in hunc mundum misit, ut per ipsum aereas potestates potenti virtute debellaret, et genus bumanum ab earum potestate redimeret. Ipsi enim superbi sunt, quos dispersit Deus, ejiciens eos foras a cordibus hominum, atquespolia corum diripiens1 v per illam quae prius in hominibus principabatur, virtutem dissipavii*: et hoc in brachio suo; id est, per humilitatem Filii diabolum vicit. Brachium ejus, Filius ejus est. Ipsa infirmitas, potentia fuit: quia per illam diabolus est victus: et hoc mente cordis sui; id est, profundo consilio suo dispersit eos. Profundum consilium fuit, ut pro homine Deus fieret homo, et innocens pateretur; ut redimeretur nocens: et in his a erat consilium, nec poterat illud diabolus prævidere; sed captus est hamo Leviathan. Vel per suverbos, Judaeos intelligere possumus, qui humilem adventum Christi superbe eontempseruut, quos abjecit. Unde subditur: