# Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 5

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], EXPOSITIO (a). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/5

Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I, 52). Potentes, quia filii regni qui videbantur abjecit, et gentes per humilem confessionem in consortium regni atque in filiorum adoptionem assumpsit, ac malignos spiritus ex cordibus hominum abjecit: et humiles, id est, homines humiliatos, exaltavit. Mens etiam cordis De: est vivax et permanens dispositio æternæ occultæque prædestinationis. Ipse est liber vitæ. Idem est ergo mens, quod liber. Tribus modis aliquis in libro scribitur: secundum præscientiam, secundum causam, et secundum operationem. Quantum ad primum praedestinati sunt scripti: non delentur unquam, licet ad tempus quasi periturus quis a via veritatis errare permittatur. Secundum causam scripti sunt, qui a via veritatis cæpta ad era rores declinando recedunt. Tales autem sunt aliquando, qui digna salvatione existerent, si tales usque ad finem permanerent. Secundum operationem, quorum opera secundum humanum judicium talia apparent, propter quæ digni videantur scribi in libro vitæ: qui tamen ea quæ videbantur agere bona deserunt. Ili secundum præscientiam nunquam fuerunt in libro vitæ. Deposuit, etc. Prius angelum de cælo, ct hominem de paradisosuperbicntem projecit: et postea hominem per pœnitentiam humiliatum 6 ad gloriam reparavit. Sed et quotidie superbos quosque, subtrahendo gratiam suam, deponit et humiliat: et postea eosdem humiliatos, graHam priorem restaurans, exaltat. De quo autem illud est quod sequitur, Esurientes inplevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. I, 53 )? Esurientes vocat eos qui se vero hono indigere cognoscunt: divites intelligere vult qui superbi sunt, et se præ aliis in donis gratiarum abundare existimant. Ergo sicut humiles modica de se sentiendo majorem gratiam merentur accipere: ita supebi de se præsumendo etiam ea quoe accepere amittunt.

---

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015b/stoa0040.stoa015b.opp-lat2.xml.
