# Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 7

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], EXPOSITIO (a). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/7

Nota supcr illud, Exsultavil spiritus meus in Deo salutari meo: quidam neque a Dco exsultant, neque in Dco. Nam qui in carnis voluptalc exsultant, aut qui exsultant cum male feccrint ( Prov. ii, 14 ), ist! nee in Deo, nee a Dco exsultant, et malum est unde exsultant. Et quia de malo ad malum exsultant, et suum gaudium in malignitate constituunt; ideo minimc in Dco exsultant. Sunt alii qui acceptis gratiae donis abutuntur, ct ca quæ propter salutem anime data sunt, ad carnis usum et gaudia sæculi convertunt: acceptis enim donis gaudent, quia neque in Dco ncquc propter Dcum diligunt quod a Deo acceperunt '. Qui autem gratia accepta ad amorem Dei idipsum convertunt quod ab ipso acceperunt, isti profecto et a Dco cl in Dco exsultare probantur. E contra ergo ut suum gaudium solidum esse monstrarct, illud neque a vanitate exortum, neque ad vanitatem conversum esse, se Dei dona diligere, in Deo, ct pro rcspectu gratiae qua praeventa erat in Salvatore exsultare perhibuit, dicens: Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

---

Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015b/stoa0040.stoa015b.opp-lat2.xml.
