Latin
1 to 17
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Dehinc nos Aristoteles docet. et illa quæ de subjecto significantur, qua ratione noscamus. In hisautcm speciale illud est, quod eadem in ipso subjecto inveniuntur, quæ sunt in eo quod de subjecto significatur: ut enim animal de subjecto significatur, homine vel equo, sic et homode subjecto aliquo homine significetur necesse est: Cicero autem et homo est et animal. Quæcumque igitur prædicari de animali possunt, cadem et de homine et Cicerone prædicantur. Quapropter ea quæ in eo, quod de subjecto significatur, inveniuntur, et in eo quod subjectum est, necesse est inveniri: ut si dicas, animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur; animal autem de subjecio significatur homine: eadem tamen et de homine dici necesse cst, quæ de animali dicta sunt. Deinde quæ de homine icta rucrint, cadem et de Socrate. Cortum autem cat Socratem subjectum esse homini, hominem autem animali. Quidquid igitur in iis, quæ de subjecto significantur, dictum fuerit, idem et de iis, quæ subjecta dicimus prædicabitur. Regulariter autem il! a de subjecto significantur, quae per scipsa cognosci non possunt, ut animal intelligi non potest nisi de subjecto homine, sic homo adverti non potest nisi de subjec:o aliquo homine dignoscatur. Nunc quoniam de categoriarum omnium generibus et specicbus et differentii locuturus est, inspiciendum prius videtur quid sit genus, quid species, quid differe. tia. Genus igitur cst quod secundum multa et differentia, quid sit specie ostenditur atquc significatur, ut est usia. Omnino quidem usian dicimus; sed hoc commune nomen spece separatur, cum dicimus animal vel lapidem. Ita fit ut uno quasi conjuncta vocabulo, specie separentur. Differentia vcro cst, quæ secundum multa et differentia, non quid sit, sed quale fil specie prædicatur, ut est animal gressutum, volatile, aquatile, bipes, quadrupes.