# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1-2-15

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 1 to 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1-2

Expositis igitur onmibus quæ disputaturis necessaria vidcbanlur, singulas catcgorias oportuit dcfiniri. Sed usia quoniam secundum artem definiri non poterat, quæ præcipit, ut definitio quo possit tendi latius, a genere sumai cxordium; ipsa autem usia genus non habet, cum omnia ipsa sustineat: per partes cam voluit definire, ut quid sit non solum cjus definitione, verum partium quoque cognitione noscatur. Est igitur usia proprie et principalitcr dicta, quae neque in subjecto est, neque de subjecto significatur, ut est hic homo, vel hic equus. Sccundse dicuntur usiæ, genus et species, id est animal et homo. Ilas crgo secundas substantias nominari dicit, propterea quod illa sii potior, quæ ncque in subjecto est, neque de subjecto prædicatur. Secundæ autem substantiæ idcirco dictæ sunt genus et species, quod solæ indicent primam. Ut si quis nolit vel nesciat dicere Socratem, dicat auimal vel hominem, id est genus vel speciem, bis vcro dictis quid sit Socrates agnoscitur; aliud autem si dicut, vel currit, vel ambulat, nibil possit agnosci. Manifestum est autem ea quæ de subjecto significantur, cum iis, quæ subjectum sunt, ct nomen et rationem nominis habere communem; ut homo et de subjecto aliquo significatur homine, sed non solum nomen, verum etiam rationem eamdem in subjecto invenies, quam in eo quod de subjecto significatur poteris invenire. Ipsarum deinde secundarum usiarum potior est species genere: magis enim proxima est species primæ usiae quam genus.Si enim quis velit ostendere quid sit prima usia, facilius monstrabit si dixerit apeciem, quam si dixerit genus. Ut si quis Socratem volens dicere omisso ejus nomine, magis cum significet si bominem dixerit, quam si aniinal. Animal enim et equum et aquilam possumus agnoscere. Deinde ut primæ substantiæ subjectæ suut omnibus, et bis omnia sustinentur;

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
