# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1-3-25

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 1 to 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1-3

Nunc de qualitate tractemus, secundum quam ea quæ sunt, qualia nuncupantur. Multi autem quærunt quid sit qualitas, et quid quale, quorum facilis separatio est. Qualitatem namque dicimus dulcedincm, austeritatem, albedinem, nigredinem. Quale vero intelligitnr, quoties album aliquid, vel dulce, vel austerum, vel nigrum dicimus. Licet Aristoteles indifTerenter et pro qualitate quale posuerit, et qualitatem pro quali, proptereaque etiam nos eumdem securi similia senserimus. Hanc autcm categoi iam propterea cæteris difficiliorem volunt, quia facilius quam cæteræ in omnes videtur incurrere: ut puta in usia invenitur, cum dicimus, homo grammaticus; in quanto, alba vel nigra epiphania; in ad aliquid, prudens pater, optimus lilius; in facere, dure saltat; in pati, fert fortiter vulnera; in loco, obscurus locus; in tempore, calidus mensis, aut frigidus; in jaccre, pronus autsupinus jacet; in habere, decenter armatus. Erit igitur non parvæ prudentiæ, qualitatem cum cereris pene confusam, mentis vivacitate secernere. Hujus sunt species numero quatuor, quas Aristoteles pro generibus posuit, scilicet propterea quia et ipsæ singulæ habent species suas. Id vero cum acciderit, subalterna nominantur, quæ Græci ύπάλληλα vocaverunt. Ergo primum genus est habitus ct affectio: secundum, potentia naturalis: tertium, passivæ qualitates sive passions: quartum, formæ ac figuræ. Hæc Aristoteles έξιν ϰαὶ διύθισιν dixit, ϕυσιϰή, δύναμιν, παθητιϰὰς ποιδτητας ϰαὶ πάθη, σχήματαϰαὶ μορϕάς. Habitus affectio est animi longo tempore persevcrans: ut est virtus et disciplina quæ perseveratione sui et perpetuitate temporis æstimantur, nisi forte eas languorcorporisaliquis, et casu injecta debilitas amputaverit. Affectio vero est mutabilis mentis impulsio, vel cupiditas levis, quæ brevi tempore deleatur. Habitus ergo et affectio videri potest; ab bac namque incipit, etsi ipsa permanserit, habitus nascitur. Affectio autem habitus videri non potest; si euim ad habitum pervenerit, vocabulum proprium non tenebit.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
