# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1.1-2-19

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 1.1 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1.1-2

His ita compositis, ca quae mente concepta signari et demonstrari possunt, agressurus Aristoteles, omisit illa inte rim quæ de verborum ratione tractantur, cum in linguae usu provenerit, ut uno nomine res multæ. ci multis nominibus res una nuncupetur. His rebus quas umun nomen complectitur, duo vocabula ars dedit, ut es his alia homonyma, alia synonyma vocaret. Homonyma sunt, cum rcs quidem plures commune nomen accipiunt, interpretatione vero ejusdcm rei scparanlur, ut homo pictus et vcrus. In hoc namque idem nomen est: verum si ad definitionem vcl ad interpretationem hominis redeas, inveniuntur ista disparia. Cum enim dixeris, verum hominem animal esse quod risum capiat et vim rationis admillat; cumdc picto idem non possis dicere, necessario inveniuntur esse disparia. Rcgulariler autem accipere debemus, omne nomen licet proprium, quod possit esse commune cum cæteris, homonymon vocari; ut Cicero, nun unus, sed plurcs. Sed si omisso nomine signis potius demonstrare velis quis sit ille Cicero, quis alius, quis tertius; alia dc aho signa narranda sunt, ut attium crassum dicas, alium tenuem; vel longus dicatnr alius, alter brevis; candido colore quis, alter IIigro. Hæc igitur quoniam inter re discrepant, solo sociati nomine, homonyma dicta sunt, vocabulo juncta, rei interpretatione discreta. Synonyma vero sunt, res quæ et nomine et sui interpretatione junguntur, ut cat animal: id enim de homine, et equo, et de fera, ct de avibus dici potest. Animal est quod cibum capiat, quod mortale sit, quod sensu moveatur. Nunc ad eas res, quæ singulæ multis nominibus signari solent, vcniamus. Quanqnam hanc partem Aristoteles, ut snperius dicunt est, prætermiserit, ideirco quod de his quæ significantur, non de his quæ significant, disserendum putavit. In his autem non rerum, sed nominum vertitur quæstio.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
