# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1.1-12

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 1.1 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1.1

Cum omnis scientia disciplinaque artium diversarum non nisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili, in quovis genere pollens inventus est, qui de ipsius orationis vellet origine principioye tractare. Idcirco miranda est Aristotelis philosophi diligentia, qui disserendi de omnibus cupidus, ab ipsius coepit examine, quam sciret et praetermissam a cunctis, et omnibus necessariam. Is igitur nos docuit ex octo his, quas grammatici partes orationis vocant, cam solam recte appellari orationis partem, quæ indicaret aliquid, vocabuloque signaret. Itaque solas orationis partes, auctore Aristotele, nomen et vorbum debemus accipere: cæteras vero ex his fieri, ci compagines orationis potius, quam partes ejus debere nominari. Nomen namque personam demonstrat, verbum quid quisque faciat patiaturve. Dchinc quoque hoc docente debemus ndverterc, quo compendio paulatim oratio coarctata per gradus cuncta quæ sunt uno vocabulo capta concluserit, Nam cum sil diversa innumerabilisque mortalium nuncupatio, nec comprehendi possit nominum lam lata diversitas, uno tanten vocabulo cum hominem dixeris, noscis omnes. Similiter ct cætera, ut equus ille ξάνθόςαĩθριος vel δĩος vel ille atque ille. Et quanquam sit horum nominum quoque infinita comprehensio, equum tamen cum quis dixerit, monstrabit omnes. Et si quis leonibus, quod fieri solet, vel bobus imponat nomina, in immensum tenditur uniuscujusque cognitio, et ariis mentis obtunditur: sud cum leonem, vel taurum dixcris, omnes qui ubique sunt, sub uno nomine naturae succidunt. Verum orationis vis, quæ infinita genera procreandi varietate singulis vocabulis colligaverat, parum fecisse visa est, nisi eadem coarctata in unum singulari nuncupatione concluderet. Ideoque et hominem et feram et equum dixit animal, dans cunctis nomen quod omnia possideret. Nec minus ea quæ sine anima sunt, brevi ex immensa demonstratione signavit: nam cum sit arbor et nucis et castaneæ et glandis et mali, caeteraque inexplicabilia genera virgultorum;

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
