Latin
1.13 to 1.30
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1.13-30
Unproofread scanNot analysed yet
surculum vocans, singulari omnia et communi vocabulo astrinxit. Similiter ornamentorum diversos lapides compendiose vocavit gemmas. Postremo licet abunde prospexerat dispersi passim genera speciali nota concilians, tamen ingenti quodam et capaci ad infinitum nomine orone quidquid est comprehendens dixit οὺσίαν, extra quam nec inveniri aliquid, nec cogitari potest. H:cc est una de categoriis decem. Appellatas vero categorias constat, propterea quod non possint nisi ex subjectis agnosci, ὠς xατά τινὠν λεχθεĩσαι. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem sibi hominem ponat ante oculos, quasi subjectum homini? Ne autem progrediente tractatu, in quo plurimis exemplis opus est, cadem ad docendum nomina repetantur, ac sæpe accidat et vel Hortensii vel altius hominis, vel superius animalis vet excelsius usiæ frequentata exempla in fastidim reciderent; alia his vocabula, quibus ad disserendum philosophi uterentur, inflexit: itaque Hortensium, et nucis arborem, et equum Xanthum, et his similia, αίσθητὰ, ἂτομα, ένάριθμα, χαθέxαστα vocavit: αὶ στὰ quod tactu sentiantur; ἂτομα, quod dividi et secor. neqneanl: quis enim credat Hortensium cædi posscper panes? quod si fiat, Hortrnsius jam non erit: έάριθμα, quod siut numeri unius; χαθέxαστα, quod siugularia: neque cnim hæc in uno quovis gemiuari possunt. Deinde altiora, id cst, hominem, equum, leonem arburem, εἴὁεα vcl ὲὁέας ars dicit, quasi partes generis ct rerum. formas. Dehinc superiora, id est animalia el virgulta ct gemmas ct lapides, genera nuncupavit, t'X quibus partes vel formæ nascuntur. Eadem tamen genera, species vel ideæ etiam nominari possunt, quod hahcut excelsius aliquid, id cst usiam. cx qua oriri videntur ct nasci. Ipsam vero usiam, supra quam nihil est, genus appellari voluerunt