# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 11.1-17

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 11.1 to 11.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.1

Categoriarum tertia est quae latine ad aliquid, græce πρός τι censetur. Et quidem bane tertiam non ordo, sed tractatus necessitas fecit: nam post quantum quale sequebatur. Vcrum quoniam in Une quanti, quædam ejusdem generis ad aliquid videbantur posse transferri; hanc categoriam, quae quarta fuerat, necessario tertiarn voluit ordinare, ut discussis atquo monstratis omnibus, quae cui'lue convenirent, frequensorta confusio solveretur. Incipit autem non a definitionibus suis Aristoteles, sed ab corum terminis, qui ante se ad aliquid perperam definire voluerunt. Ita tamen haec debemus audire, quasi tractatui nec is- Baria. Astute enim ct dat illis auxilium philosophus, et medelam male positis terminis quaerit, postea suæ prolatione sententiæ omnia, quoe improprie defiuita luat, repulsurus περί τσῡ πρός τι. Ad aliquid ergo eategoriam vocamus eam, quae id quod est dicitur ex altero, sine cujus societate esse non possit, et cujus vis omnis ex alterius conjunctione descendit: ut dupium simpli dicitur duplum, majus minoris dicitur majus, simile simili dicitur simile. Claret igitur ad aliquid non sua vi, sed alterius conjunctione consistere. Eodem modo accipienda sunt cætera quæ ejusdem categoriae esse noscuntur, ut est habitus, affectio, disciplina, positio, sensus. Hæc Aristoteles, ίξιν, διάθεσιν,,θέσιν, αίσθησιν, nominavit. Et haec namque pendent ex altero. Siquidem habitus alicujus rei habitus dicitur, et affectio alicujus ad aliquid affectio, et scientia et positio et sensus simili ratione noscuntur. Non nos autem perturbet, quod quaedam hujus catcgorise esse narrantur, quæ et qualitati videntur esse conjuncta. Habitus enim et affectio et scicotia ct cætera quae cum his dicta sunt, qualitati videntur maxime convenire. Sed differentiam debemus advertere, qua hae duæ categoriæ, id cst qualitas, et ad aliquid, sive πρός τι ϰαί ποιότης, a se invicem separantur. Quoties euim scientia cujuslibet rei quas sit scibilis, scientia dicitur, et sensus rei ejus, qua: sit sensibilis, sensus dicitur;

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
