# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 11.34-51

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 11.34 to 11.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.34

Verbi gratia apud geometricos ante γραμμζ, vel circulus fuit, sed corum scientia postea a sapientibus comprehensa est: proptereaque ante fuisse scibile, iii quo possit scientia rcperiri. Hoc argumento igitur monstrant multa esse hujus categoriæ, quibus non et ortus et occasus videatur esse communis. Et sensibilis cnim sensusque exemplum simili ratione constare contendunt: siquidem sensibilia anie fuerint. Elementa cnim quibus omnc corpus constat, ante fuerunt, duam corpus ex his aliquod nascerctur, in quo sensus existeret. Ilis igitur argumentis estendunt definitionem categoriæ?, quæ ad aliquid dicitur, non recte esse defixam. Hæc solent parum diligenter naturam rerum intuentes astruere. Omnia cnim quæ sunt, aut naturali potentia dicuntur esse, aut operatione faciendi, quas Græci δύναμινϰαί ένέργειαν vocant. Quas si quis separare voluerit, nec ulla societate confundere, intelliget ad aliquid dictum non posse esse sine allero, cujus esse dicitur. Scibili cnim sivc circulo, in ipso ortu naturæ, scientia sociata est. Simul namque ut scibile esse cœpit, habuit scientiam sui, sed necdum ένεργεία, id est operatione monstrata est. Non ergo tunc cœpit esse scientia cjus, quando cœpit opcrari, sed cum ipso scibili orta est, operatio postea est consecuta. Discernere enim nos oportet opcrationis cxordium: tunc onim possumus advertere scicntiam cum scibili esse procreatam, operationem veTO ejus apparuisse postea indagatione prudentium. Quibus depulsis, optima dcfiuitio est ad aliquid relatorum, semper ea simul vel exstingui, vcl nasci. Illud sane debemus memoria continere non omnia ad aliquid dicta iisdem casibus referri ad ea quibus junguntur; sed alia genitivo casui, alia dativo, pleraque ablativo copulari. Et genitivo quidem, ut servus domini, duplum simpli. Dativo, simile simili, par pari. Ablativo vero, sensibile sensu sensible, scibile scientia scibile, et cætera hujusmodi, quæ variis casibus alterius societate IIC.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
