# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 11.70-87

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 11.70 to 11.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.70

Pennatuin vero esse poterit, etiam penna pereunte: et rursum penna, pereunte pennatn, potest esse. Considerata ergo definitione hujus categoriae, poterit etiam confusionis ex similitudine exortæ discretio reperiri. Eodem pacto possumus hanc categoriam et ab oppositornm similitudine separare. Nam et opposita άντιϰείμενα. Aristoteles vocat, quamdam hujus categoriæ sirnililudinem reddunt: siquidem calidum et frigidum videntur sibi oppositionis societate conjuncta: sed calidum non frigidi calidum, sed frigido oppositum dicimus; et justum non injusti justum, sed injusto contrarium nominamus. Aristoteles qnidcm, ut in principio hujus categoriae diximus, multa exempla proponit, quæ ad hanc non sub certa forma pertinere videantur, volens de consequentibus reprehendere vitia caeterorum, qui hanc secus definire voluerunt. Denique et virtutem malitiæ et scientie ignorantiam, quasi ad aliquid posuit, eaque dixit posse recipere contrarium, non qno ila res postulet, sed ut inducte disserentium vitia pos-. set ostendere. Hæc namque, ut superius explicavimus, opposita potius quam ad aliquid dicta judicanda sunt. Mihi vero, ut et ipsi Aristoteli placet, magis et minus hæc categoria, non omnis quidem, nee sola videtur posse suscipere. Simile enim cuilibet, et magis simile, et minus simile possumus dicere. Sed hoc non in omnibus, ut dixi, quæ sunt ad aliquid poterit inve- Diri. Namque nec magis pater, nec minus pater potest dici; nec minus filius, aut magis filius; nec minus duplum, aut magis duplum. Non nos autem fallat, ut putemus ad aliquid esse quoties, verbi gratia, dicimus, cuius equus, vel cujus lignum, vel cujus fundus: hæc cnim dominum, vel possidentis personam monstrantia, non ad aliquid dicta censenda sunt. De qna categoria quantum potuimus, explanaviinus: licet tanta huic nim cæteris videatur esse permixtio, ut ipse quoquc Aristoteles hujus discretionem haud facile repererit, cujus etiam longa ac diuturna non sit indecens retractatio.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
