# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 114-119

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 114 to 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/114

Similiter et affectio et habitus secundum genera et species, nunc ad aliquid, nunc dualitati nectuntur. Siquidem si affectum vel habitum, hoc cst διάθεσιν et ε̃ξιν, generis dixeris, id est disciplina!; ad aliquid referuntur: sin autem affectum sive habitum speciei esse dixeris, id est musicæ vel grammaticæ; qualitates debemus agnoscere. Quamvis ipse quoque Aristoteles magnus ingenio huic perce permixtioni concesserit, ac dixerit posse contingere, ut quod qualitatis fuerit, idem referatur ad aliquid; nec esse importunum, si una res duarum calegoriarum vocabulo concludatur.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
