# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 16-2

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/16-2

Non tino modo haberealiquiddicimur.Quantumenim tractando colligimus, sub hoc verbo octo sunt quasi quædam species. Prima est, quoties animo habemus aliquid, ut justitiam, castitatem, injustitiam vel Iibidinem. Secunda, quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem et nigredinem, varictatem, vel cætera quæ per qualitatem corpori instdunt. Tertia de quantitate descendit. quoties quatuor vel quinque pedum habere dicimur longitudinem. Quarta, cum non in toto corpore, sed in parte corporis aliquid habere firmamur; ut in digito annuluiu, in pede calccos vel cothurnos. Quinta species est, cum non in corpore, sed circa corpus babere aliquid dicimur, ut est vestimentum atque indumenta omnia. Sexta, quoties ipsas partes cor poris habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua quaesunt in compage membrorum. Septimus vero locus est, quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus habendi gradus est, qui possessionem nostram vel domi nium videtur ostendere, cum a dcs vel rus quis habere dicitur, vel sepulcra majorum. Iti sunt halendi modi, quos designato numero comprehendimus, extra quem si quis potuerit invenire, desidiænostræ culpa non crit, cum Philosophus ipse liberum dimiserit arcitrium inquirentibus. Sane illud verbum multi doctorum respuunt, atque improprie proferri confirmant, cum mulier libere maritum dicitur, vel vir uxorem, vel pater lilium, vel filius genitorem; propterea quod asserunt non haberi posse, quod babeat habentem: sed rectius dici autumant esse mulieri virum, vel uxorem viro esse, patrem lilio esse, famulis dominum. Siquidem hujus verbi vim in hoc esse contendunt, ut significare non possit, et habere aliquem ct haberi.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
