Latin
Chapter 21
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis Immutatio quæ μεταολή græce est, fit tribus modis,: aut ex non subjecto in subjectum, ut cst ortus vel nativitas, quam Græci γένετινvocant; aut ex subjecto in non subjectum, ut est interitus vel corruptio, quam ϕΘοράν Graeci dixerunt; aut ex subjecto in subjectum, ut est motus, qui græce ϰίνησις dicitur. Sed et ipse motus tres species hahet, id est, inirementum, imminutionem, commutationem qualitalis sive loci. Hæc a Græcis αύξησις, μειωσις, ἀλλoɩ́ωτɩς, sive ϕορἀdicta sunt. Namque commutationem circa locum, ϕορἀνdici voluerunt, quam nos quoque transgressionemmaluimus dicere, secuti dpetorcs. V crum hunc ordinem, quem nos in præsenti, quasi discrepantes ab eo libro, qui categoriarum dicitur, diligenti claminatione digessimus, ipse quoque Aristoteles in naturalium libris exposuit; in categoriis autem seculus docendi compendium, speciem pro genere, id est motumpro immutationenon dubitavit assumere: ut motuidiceret quasi generi sex species esse subjectas, γένειν, ϕθορὰν, αύξησιν, μείωτιν, ὰλλοίωτνποιόητος1, τατὰττόπονμεταολήν. Hæc nos latino sermone ortum diximus, interitum, augmentum, imminutionem, commntationem qualitatis, transgressionem loci. Hæ sex species omni a sc ratione discretæ sunt: nisi fortc cuiquam parum docte intelligenti, qualitatis commutatio, id est ὰλλοίωσις, etiam Cæteris existentibus ficri videatur, utcnm nascitur aliquid, aut illterit, aut crescit, aui minnitur, tunc facta dicatur etiam commutatio. Sed id falsum ratio docet: nam quæ crescunt aut minuuntur, quantitate immutantur. non commutantur qualitate. Commutatio enim proprie cst qualitatis. Meminisse autem nos oportet aliud esse immutationem, aliud commutationem. Namque immutatio genus cst, commutatio species subjecta motui, quam immutationis speciem diximus. Denique ut horuin sit manifesta discretio, geometricum ponamus exemplum. Si tetragonum majus, quod intra depictum cst currentibus per medium lineis inbrevia tetragona partiaris, eique post unum breve tetragonum detrahas; minuisti tetragonum majus: at si detracti loco addas gnomonem, qui hemicycli specie ponitur, plus tetragono majori, quam detraxeras, reddidisti: idque quantitatis est, non qualitatis, et immutationi potius quam commutationi tribuitur, eoque a se plurimum differunt. Fit autein differentia rerum omnium tribus modis: aut materia, aut opere, aut utroque. Materia, si sint annuli similes duo, unusque sit aureus, aller argenteus; opere, si ex auro dissimiles annuli fabricentur; utroque, si an '. nutus nulus sit aureus, et stilus argenteus. Claret igitur has immutatonis species, nec materia sibi, nec opere, nec utroque conjungi: adeo autcm sejunctæ sunt, ut earum nonnuli e etiam sibi contrariæ videantur. Quis enim dubitet γενέσει ϕθορὰν, id cst ortui interitum esse contrarium, augmento imminutionem? Ipsa quoque commutatio sive qualitatis sive loci, licet non ex codem specierum numero, tamen habent quod sibi contrarium videatur. Nam commutatio qualitatis est, cum ex albo fit aliquid nigrum vel album de nigro, quæ sibi manifeste contraria sunt. Loci quoque commutatio, qnam transgressionem diximus, superiorumi et inferiorum contrarietatem patitur, et propterea eam quoque habere contraria apparet.