Latin
26 to 41
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 26-41
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc loco non cst incongruum, quod sæpe quæsitum est, brevi tractatu dissolvere ac docere, quid virtutem disciplinamque discernat. Hoc profectoquod disciplina in ca parte animæ, quæ rationalis dicilur, tantummodo diversatur; virtus vero omnes animæ partes amplectitur, omnemque animam suo imperio gubernat ac rcgit: ut ct iracundiam do. met, et cupiditates animo amove at qnod discipli a facere haudquaquam valet. Potentia naturalis cst, quoties quis videtur vc! posse, vel non posse aliquid -por naturam facere: ut verbi gralia, plerumque visis corporibus pucrorum, ct contemplatis artubus pronuntiamus aliquid de futuro, eosque dicimus vel pugillatores fore, vel cursorcs: non quod jam hac arte vel studio teneautur, sed quod videantur positione corporis hæc facilius impleturi. Similiter salubres vel imbecilles dicimus, qui aut facile aut non facile recipiant ægritudinem. Eodem modo namque et in his potentia naturalis advertitur, quæ cos facit vel languori a-ebrius subjacere, vel retinere perpetuam sospitatem. Durum quoque et molle cum dicitur, ostendit potentiam naturalem. Durum siquidem est, quod firmitate natura corruptionem sui non facile admittat; molle vero, in quo est natura laxior, ncc ad contraria repellenda sufliciens. Tertium genus qualitatis sive species, passivæ qualitates et passiones, qua: sunt hujusm adi, austeritas, calidalio et frigidatio: sic euim θερμότητα et ψυχρότητα placet dicere, et albedo ct nigredo: qu:e non idcirco passivæ qualitates dicuntur, quod patiantur aliquid, sed quod faciunt passionem. Mel namquc ut dulce sit, non a dulcedine aliquid passum est, sed dulcem gustantibus efficit passionem. Passivæ autem qualitates rectius dicuntur, albedo et nigredo, et horum media, id est rubor et pallor: hæc enim nonnisi aninmævel corporis passione nascuntur. Ut enim nigrescat aliquis, corporis passio est; utpallescat vel rubescat, animae, quæ cum turpitudinis verecundiam ferre nequiverit, quasi ad obtentum sui, sanguinis copiam in exteriores corporis partes fundit, eoque lit ut pudore nimio rubescamus.