Latin
32 to 50
Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 32-50
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto, nec in solo, ncc in omni, ut si quis in hominis definitione id esse hominem dicat, quod albuni est; nec in solo, nec in omni est. Neque enim aut homo sudus candidus invenitur, et non bos aut equus, aut omnis bomo albus est. Duo ergo sunt, quæ ad investigandum aliquam viam monstrant et duo, quæ certum aliquid significare non possunt. Id quod est nec in solo, nec in omni, nihil ex hoc possumus agnoscere; hiquidcm generale est. Alterum in omni, non in solo, ann habet differentiam; proptereaque similiter respucudum cst. Duo sunt reliqua; quæ certis signis. id in quo fuerint, poterunt dcmonstrare, id est in solo ct in omni. Dubitari enim non potest, quin cum inveneris, pronunties quid sit id, in quo incISe cognoscitur. Alterum est in solo, non in omni, non quidem virtutis ejusdem, verumtamen quod ad definiendam rein necessario quærendum sit, si primum non pocuerit inveniri. Nunc igitur ut designet usian, ab in Hunni, non in solo argumentari incipit, cum demonstrat esse secundas usias, quas idcirco secundas dicit esse, quia id in bis inveniri poterit, quod in primis. Denique dicit commune hoc esse cuilibet usiæ, ut in subjecto non sit. Cum igitur nee genus nec species in subjecto inveniantur, manifestum est hæc secundas usias debere nominari Deinde hinc quoque ostendit genus et speciem secundas usias esse, quod omnia quæ sunt in subjecto, cum iis quæ sibi subjecta suni, interdum solum nomen, nor. tamen et rationem possunt habere communem. Genus autem et species cum snbj cUs, id est cum aliquo homine certam et rationis habent nominis societatem. Monstratis ergo secundis usiis, id est genere et specie, differentia sola restabat, quæ consideranti diligeutius, quasi accidens esse videtur.