# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 6.21-31

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, 6.21 to 6.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/6.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/6.21

Verum ne aliquid non apertum preterire Aristoteles existimaretur, ct or stionibus occasionem daret de eoquod in subjecto ost, voluit tractare diligentius, ac definire quid esset, ut calumniantibus aditus clauderetur. Delinil ergo in subjecto esse quod in allero est aliquo, non ut pars sit quædam, ncque sine eo in quo esi potest unquam esse. hæc definitio addita propterea est, quia dici posset digitum vel pedem in subjecto esse, id est in corpore: hoc igitur exclusit cauta definitione, dicendo id esse in subjecto, quod ejus pars non sit in quo ast: digitum autem vel pedem paricm esse corporis constat. Dehinc a calumniantibus dici posset, aquam vcl vinum in quodam cado quasi in subjecto esse: sed id oriri docta definitione non sinit, addens id esse in subjecto, quod sinc subjecto csse non possit: vinum autem, vcl aquam, sine cado in quo fuerit posse alibi esse, non potest dubitari. Interea hoc loco debemus advertere qua arte definitio dispouatur. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere; dehinc paulatim per paries currendo pervenire debet ad id in quo solum est id quod definitur. Ut ii qai signa formant, primum im* mensum subdeligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscindendo superflua, ad formandos vultus et membra perveniunt. Sic definitio a genere incipiens depulsa paulatim generalitate verborum, ad proprium demonstrandæ rei cubile tendit accedere. Sed ad propositum revertamur: tractatus enim erat de iis quae sunt quemadmodum significentur, de quibus quoniam jam multa dicta sunt, illud regulariter uobis tenendum est, omnia ϰαθέϰαστα, vel ένάριθμα, vel ἂτομα, vel αἰσθητὰ, id est huM hominem, vel hunc equum, vel hanc arborem de subjecto significari non posse. Sin vero bac eadem de accidentibus fuerint, id est hic color, hæc disciplina, in subjecto esse posse: quemadmodum enim superius demonstratum est, omne accidens siue subjecto esse non potest.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
