# Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 8

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/8

Rursus Aristoteles ad ea, qaae dicuntur, revertitur, quarquam superius dixerimus alterum sinc altero traetari non posse. Nam et qui dicit aliquid, de eo dicit quod est,; et id quod est, non potest ab altero intelligi, nisi dicatur. Eorum ergo quae nulla sui copulatione dicuntur, quodcumque singulare dictum fuerit, aut usian significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut jacere, aut facere, aut pali, aut ubi, aut quando, aut habere. Hæc sunt categoriaæ decem, quarum prima usia est, scilicet quæ novem cæteras sustinet. Reliquæ vero novem, συμϬεϬηϰότα, id est accidentia sunt. Ex quibus novem, sunt alia in ipsa usia, alia extra usian, alia intra et extra. Qualitas, quantitas, et jacere in ipsa usia sunt: mox cnim ut usian vel bominem vel equum dixerimus, adver tamus necesse est bipedalem, quadrupedalem; aut album, aut nigrum: aut stantem, aut jacentem. Hæc in ipsa usia sunt, et sine hae ipsa esse non possunt. Alia sunt extra usian, ubi, quando, habere: et locus ad usian non pertinet, et tempus, et vestiri et armari; sed ab usia separata sunt. Alia sunt communia, id est et intra et extra usian: ad aliquid, et facere, et pati: ad aliquid, ut majus et minus; utraque enim dici non possunt, nisi conjuncto altero quo majus sit vel minus: propterea ergo unum in se habent, aliud extra se. ltem faccre, extra est et intra, ut cædere quisque non potest dici, nisi alterum cædat; vet legcre, nisi ipse legens aliud sit, aliud quod legit: ita ergo et in usia hæc est, et extra usian. Pati similitcr; cædi enim vel uri nullus potest, nisi ab altero patiatur: propterea hæc quoque ct in usia est et extra usian. Hæc igitur cum singularia sunt, nihil affirmant; copulata vcro faciunt ex se aliqucm scrinoncm, vcl προσταϰτιϰὸν, vel εὐϰτιϰὸν, vel τιϰὀν, vel ϰλητιϰὀν: ut hæc quoque latino ore monstremus, vcl imperatum, vel optatum, vel interrogatum, vel vocatum. Hæc quoque sermonis quasi quatuor gicncra suspensa sunt atquc simplicia interim, ideoque semiplena. Neque cnim jam intelligitur vel quid imperativum sit, vcl quid optativum, vcl quid interiogativum, vel quid vocativum, nisi accesserit genus ὰποϕαντιϰὸν, id est pronuntiativum, quod habeat in se quamdam confirmandi sententiam, quae aliquid.aut addat aut dcmat: quod Aristoteles ϰατάϕασιν et ἀποϕασιν dixit, ut est, coelum hoc volubile est, coelum hoc nonest volubile. Ipsum denique pronuntiativum, quod diximus ὰποϕαντιϰὀν, aut falsum ast aut verum. Quamobrem omissis illis quatuor quae magis ad grammaticos vel oratores pertinent, hujus apophantiei, quod ad philosophos attingit, Aristoteles habuit mentionem. CAPUT IX. — De usia sive substantia. Usia proprie.

---

Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml.
