# Cognitio Vitae [Incertus] 1

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/1

CAPUT PRIMUM. Rationalis natura ad quid facta. Operis suscepti ratio. Ejus nomen. Sapientia Dei, quæ os mnti aperuit (Matth. IX, 33), et rudibili animalihumana verba formare tribuit (Num. XXII, 28), me quoque non solum sermone, sed etiam scientia imperitum ad fandum impellit, atque per se ac de se intellecta aliis pie innotescere compellit. Hujus ergo instinctu ad utilitatem, ut spero, plurimorum, iterum committo me corrodendum dentibus invidorum, et forsitan confovendum cordibus vitæ dilectorum: cum Christus veritas et vita dicat, Hæc est vita æterna, ut te solum verum Deum cognoscant (Joan. lVII, 3). Constat profecto naturam rationalem ad hoc solum faetam, ut factorem suum verum Deum intelligat, intelligendo diligat, diligendo in eo, qui est aeterna vita, æternaliter beate vivat. Divinitaiis ergo essentiam rationabiliter investigare, est ad vitam a ternam festinare: hanc vero negligendo ignorare, est utique ad mortem indeficientem properare: quia nimirum hic ab ea ignorabitur, dum quandoque a beata vita sequestrabitur. Quamobrem cum de hac praeclara materia plurimi sanctorum Patrum multa gloriosa conscripserint, ipsamque rem simplicioribus obscuriorem densa quodam modo reddidcrint; libet me per hæc condensaquasi nuamdam semitam stilo complanare, qua infirmis intellectibus relicta erroris devio, per planum veritatis liceat libcre ambulare. Sed hic quilibet invidus nebulosa facie mihi fortassis occurrit, et virus kdiu sub livido corde concretum in me acerbiter evomit. Quid tu, inquiens, tentas ligna silvis importare,. aut redundanti mari undam instillare conaris Hujus tam mordacis mordacem dentem hæc petra retundat, et venenum malitiose evomitum in viscera ipsius de- DUO torquenda i refundat. Invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum: imitantur illum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24,25). invide infelix, qui aliena te... licitate torqueris, alieno damno depasceris, ipsis rebus probas te ex parte ejus esse, qui invides allis quad tu ignoras scire: ac mihi ob pium laborem collatum ægris suspiriis ingemiscis, quod libi ob desidiam, i'no ob invidiam denegatum cognoscis. Age miser, potius lethiferum virus quo turges evome, sa- I lubre dilectionis antidotum excipe. Sin autem, parti patris tui nigro felle tabescens faveto. Ego autcm cum invidia tabescente iter non habeo. Egregiam Scriptu- - rarum silvam alacer ingrediens, non in eam, ut tu venenata lingua asseris, ligna deferens, sed pretiosum ' vitæ lignum justitiam csurie nibus de ea efferre eo. nabor: et dulceln vitæ haustum vitam sitientibus de pelago Scripturæ haurire non morabor. Omnes ergo fideles ad lignum vitæque fontem curramu, cujus gusta in æternum bcatc vivamus. Libellus autem nomen, Cognitio vitæ 1, sortiatur: dum in eo vera vita tardioribus intellectu cognoscibilis reddi vidcatur.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
