Latin
11
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. Deus proprie exprimi nequit. Cui nullum ex prædicamentis convenit. MAG. Sciendum igitur, Deum nullis verbis proprie exprimi, nulla posse, cogitatione comprehendi. Quomodo eniin immensus et incomprehensibilis prædicaretur, si humanæ locutioni vel meditationi includeretur? Nunc autem patet qnam sit adrnirabilis, cum omnibus linguis sit inedicibilis, omnibus cordibus sit incogitabilis. Umlectica namque disserendi potens, pntenter quæque dubia deliniens, cunctas scripturas evibrans et eviscerans, cunctam humanam sapientiam annihilans, cum diVinitatem intendit, tantæ majestatis luce repercussa, pavidum caput tremefacta reflectit, atque in abdila mundanae sapientie fugiens delitescit, dissolulisque syllogismorum nexibus stulta obmutescit. Nompe et nominc et verbo cuncta exprimuntur, quæ sub decem prædicamentis humano eorde concipiuntur. Sed quod cx bis nullum proprie Den conveniat, manifeste ratio comprobat. Nam si dixerimus quod Deus substantia sit quæ omnibus subsistere tribuat, et per quam omnes res esse habcut; nox universalia et individua, de quibus substantia prædicatur, genera et species in quibas versatur, simul et novem accidentia, quae ei necessario inhærent, animo occurrunt: quae cuncta liquent, quia minime in Deum concurrunt. Si prædicemus quod Deus ipsa magnitudo existat, quæ omnia in mensura et numero et pondere disponat; protinus parvitas huic quanlitali se opponit, et sua exiguitate quod est super omnia maximum comminuit. Quem si ipsam bonitatem rel summum bonum nominemus, qui euncta valde bona facit; stalim malum huic qualitati *contrariuin obviat, et tanto bono se opponere non. trepidat. Quod si creator vel dominus prædicetur, quod utrumque ad aliquid, scilicet ad mundum refertur; confestim relatio opponit, ante mundi constitutionem eum hoc vocabulo caruisse, et hoc relativum ex mundi creatione ei accidisse; cum ratio astruat nihil Deo accidentale, sed lutum quod prædicatur de eo, ei esse essentiale. Porro si ubique totus esse dicatur, et simul cuncta replere loca dicatur; mox loca. litas clandestine irrepens, illum loco includit, qui cuncta pugillo includit. Si autem sempiternus prædicetur, et cuncta tempora disponere affirmetur; continuo præterito præsens, futurum presenti succedere festinat, et initium atque finem æternitati adscribere non formidat. Si vcro dicatur qnod omnia possidett, ct amictus lumine sicut vestimento refulgeat; statim cogitatio eum hoc habiru privat, dum amictum lucis vel possessionem rcrum abeo sepamt. Quod si semper præsens adesse testator, confestim situs standi vel sedendi imaginatur. Si vero universa regere referatur, actus laboris aeternam requiem annullare conatur. Porro si affirmetur patiens, mala nostra sufferens; illico passio se ingerit, et impassibilem pali contendit. His quippe decem cuncta humana conditio includitur, et ab his omnibus proprietas summæ essentiæ evidenti ratione peuitus excluditur. Cuncta etenim quæ vel oppositionem vcl contrarietatem vel accidens suscipiunt, nulla ratione Deo proprie conveniunt. Igitnr cum ratione repugnante nibil de Den proprie loqui valeamus, saltem improprie et per ænigmara de eo loqui satagamus.