# Cognitio Vitae [Incertus] 17

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/17

CAPUT VI. Angeli quid sint. An sint. Quid agant. Notitiœ eorum et nostrœ discrimen. Angelus autem spiritus est substantia incorporea, invisibilis, sensibilis. rationalis, intellectualis, immortalis; bonorum lucida et impassibilis, malorum tetra et passibilis. Sed videndum utrum aliqua substantia talis in rebus creatis esse credatur, cum a nobis minime videatur. Angelos esse ipsa insensibilia probanL, quæ tam certam sui motus legem observant. Omne quippe quod movetur, aut molum a se habet aut aliunde: sed omne quod motum a sehabel, est sensibile, ut anima; quod aliunde, insensibile, ut corpus. Quod si sol, luna et sidera per se moventur, sensu vel ratione vigere videntur: quae tam certa tempora, tam certa coeli spatia custodiunt, et quodam modo suum intellectum huic munde lumine vel signis innuunt. Sed qui ea rationalia vel saltem sensibilia corpora arbitratur, jure sensu carens, inter irralionabilia computatur. Cum autem vere sint corpora visibilia, sed motu carentia, utputa insensibilia, eL tamen moveanLur; constat prolecto quod aliunde moveantur. Restat igitur ea per angelica ministeria moveri. Similiter ventos, pluvias, grandines, fulgura, tonitrua, tempestates, auras jussu Dei per illos regi qui dubitat, ea sensibilia putat: sed hunc ratio stullum cum insensibilibus probata. Bruta quoque animalia usihus humanis pcr illos obsecundare vel adversari qui non credunt, aut illa per rationis intellectum hæc facere credunt, longe a ratione recedunt. Sed et cuncta quæ in rebus insensibilibus, vel creaturis sensibilibus gcruntur, per illus administrari qui ambigit, muLtum a luce veritatis desipit. Igitur constat. angelos vere esse, ct cuncta nohis occulta patenter nosse. Sed hoc differt inter illorum et nostram scientiam, quod ipsi omnes causas rerum antequam eveniant præseiunt; nos autem vix ct cum magno labore investigamus eus, postquam res in actu constant.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
