Latin
21.1 to 21.19
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 21.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. Dei claritas qui cognoscenda. Anima quæque toto mundo major. Magnitudo intellectualis. Claritas Dei qui cogitanda. Cum itaque ratio Deum veraciter esse probaverit, et hunc vitam, sapientiam, veritatem, justitiam et æternitatem veris assertionibus essentialiter esse docuerit; restat nunc ut ad hunc quoque videndum aliquam fenestram aperiat, per quam mens per quosdam gradus scandens prospiciat, quatenus regem gloriæ in decore suo videre prævaleat. Pedetentim autem ratio per corporalia gradiatur; ne infirmus intellectus per ardua nitens, difficultate confractus relabatur. In primis igitur hunc corporeum solem mente consideremus, cujus magnitudine totum mundum calefieri, cujus claritudine totum orbem illuminari videmus. Post hunc millia millium Angelorum Deo ministrantium attendamus, quos singulos ratione monstrante, septies, imo centies sole splendidiores sciamus; nam hic sol est minister mundi, Angeli autem templa, Dei. Quantum ergo differt templum Dei a servo mundi, tantum differt claritas claritas Angelorum a claritate solis. Deinde decies millies centena sublimium Angelorum Deo astantium perpendamus, quos singulos centies, imo millies præ sole clariores pro certo noscamus. Sicut enim luna stellas, sol lunam in claritate excellere cernitur; sic quilibet superior ordo Angelorum inferiorem, ab Angelis usque ad Seraphim, gloria, dignitate, claritate præcellere creditur. Post hos innumerabilia millia sanctarum animarum inspiciamus, quas singulas longe sole lucidiores, Angelis beatitudine et claritate coæquandas non dubitamus. Tot et tantis luminibus singulariter consideratis, singulorum etiam magnitudinem contemplemur; quatenus ad id quod intueri anhelamus, facilius sublevemur. Cogitemus itaque animam splendidum ignem, cujus minima scintilla ratione instruente vincat hunc solem, sed et totum mundi ambitum brevi spatio includit, et totus orbis eam minime circumscribit: igitur constat quamque animam toto mundo longe magnitudinem corporalis quantitatis intelligat, sed illam potius intellectualem, quæ hunc mundum corporem, et cincta in eo corpora ad parvitatem redigat.