Latin
22
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 22
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. Visionis beatœ Dei variorum nominum ratio. Qualiter sancti in oratione cogitancli. Hæc præsens visio Dei facie ad faciem regnum cœlorum vocatur; quia extra hoc corporeum cœlum, imo extra omncm locum, Angeli et justi, qui cœli nominantur, hac visione fruuntur. Ideirco etiam quamvis Deus in omnibus creaturis essentialiter manere credatur, proprie in cœlis. id est, in justis habitare prædicatur; quia ipsi inhabitationem ejus fruendo sentiunt, et eum omnibus rebus inesse gaudentes conspiciunt; quem sihi minime adesse cognoscunt, qui terrena dilisuut. Sicut onim videns et caecus in sole stantes, videns claritate solis videndo fruitur, cæcus lumine ejus privatur; et quamvis præsentia solis utrique æque adsit, tamen ejus præsentiam non æqualiter utrique sentit; sic Deus hos tantum inhabitare dicitur, qui ejus præsentia facie ad faciem videndo, ut Angeli, aut per contemplationem speculando, ut justi in hac vita, fruuntur; in his autem non esse dicitur, qui ejus visione privantur. Unde et regnum cœlorum intra nos esse prædicatur (Luc. XVII, 21), quia visio Dei omnipotentis, quæ regnum cœlorum, id est, justorum nominatur, in Angelis et justis cotemplatur. Hæc etiam vita æterna appellatur, quia beati præsentia indeficientis vitæ plene perfunduntur, et nunquam nec morti, nec ullis doloribus ministris mortis subjacere permittuntur. Ad hoc namque creati sunt, ut æternaliter vivant, et æternam vitam æternaliter aspiciant. Hæc quoque cœlestis civitas nuncupatur, quia unanimitas illorum civium ad videndum Regem gloriæ in decore suo congregatur. Hæc nihilominus Jerusalem cognominatur, quia visione semper manentis pacis satiantur. Hæ paradisus vocitatur, quia omnimoda omnium deliciarum abundantia jucundantur. Hæc quoque superna patria nominatur, quia omnes justi hanc visionem, utputa filii Dei, hæreditare non dubitantur. Cum ergo sanctos in oratione invocatis, sic oportel de eis cogitare constitudissima gloria æternæ claritatis, scilicet splendidissima lumina longe præ solis fulgore lucentia, qui omnia bona pleniter in Dei visione habeant, et cunctis se invocantibus potenter subveniant.