Latin
25
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT x. Quod in Deo necessaria et personarum trinitas et essentiæ unitas. Disc. Nos quoque propter ea quæ audivimus, perenni Deo grates referimns, eujus visio per te nobis innotuit, et qui talem thesaurum carnalibus absconditum per te nobis protulit. Sed (a) quia pondus carnis animam aggravat, ecce iterum carnalis cogitatio mentem divina contemplantem pulsat. Cum enim superius ratio unum Deum verissime esse demonstraverit, et ipsum solum cuncta ex nihilo fecisse probaverit, et ipsum solum cuncta ex nihilo fecisse probaverit; quomodo quasi tres deos adorare docemur, dum Patrem perfectum Deum, Filium perfectum Deum, Spiritum sanctum perfectum Deum confiteri monemur? Dum enim sic distanctæ tres personæ distinguuntur, quid aliud qnam tres dii a nobis intelliguntur?