Latin
27
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 27
Unproofread scanNot analysed yet
DISC. Lucern. MAG. De luce quid gignitur? DISC. Splendor. Quid MAG. in luce et splendore simul consideratur? Disc Calor. MAG. (a) Num in substantia lucis, splendoris, caloris invenitur diversitas? DISC. Non, sed identatis. MAG. Nuru in vocabulis vel officiis prædicatuc identitas? ,. DIsc. Minime, sed diversitas; nam lucis vocabulum ipsam substantiam, splendoris vocabulum lucis gratiam caloris vero vocabulum videtur exprimere lucis efficaciam. MAC. Igitur patet tria vocabula diversa unam constare individuam essentiam. DIsc. Per omnia patet. MAG. Summum spiritum Patrem lucem appellari habetis in Apostolo: Deu lux est, et in eo tenebræ non sunt ullæ (I Joan. I, 5). Summum quoque Spiritum Filium splendorem nuncupari Apostolo habetis in alio: Qui est splendor substantiæ ejus (Hebr. I, 3) Summum nihilominus Spiritum sanctum caloreni nominari habetis apud Moysen: Deus noster ignis est (Deut. IV, 24). Cum itaque lux, splendor, calor sit una natura et individua substantia, vocabulo vero diversa; constat profecto Patris et Filii et Spiritus santi unam naturam individuamque essentiam, dum in eo quod significat quid sit, substantialiter spiritus nominatur; et item in personis diversitatem necessariam, dum Pater gignens, Filius nascens, Spiritus sanctus ab utroque procedens prædicatur.