Latin
29
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 29
Unproofread scanNot analysed yet
DISC. Qua similitudine vocatur aeterna lux Pater? MAG. Quia ex se prolem æqualem sibi genuit. DISC. Nonne sibi magis nomen convenire videretur? prolis, et MAC. (b) In patre semper est principalis causa prolis, et ideo a principali sexu debuit jure hoc nomine appellari. DISC. Qua similitudine dicitur quod gignens? MAG. Certum est mens cogitat, gignit cogitationem; cum autem mens se ipsam cogitat, quasi aliam sibi similem generat. Sic summus Deus cnm se ipsum talem qualis est, cogitavit, procul dubio similem per omnia imaginem generavit. Et sicut gignens Pater vocatur, ita rectissime genitus Filius nominature