# Cognitio Vitae [Incertus] 31

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/31

MAG. Jam docuit ratio, Dei essentiam esse æternam vitam, initiiet finis nesciam. Quod si haec singularis vera vita absque initio semper fuit, constat quod et absque initio semper se vivere intellexit. Quod si se vivere non intellexit, sapiens non fuit: quod nefas est de Deo dicere. Quod si aliquando sapientiam aliunde accept, quia prius caruit, tunc id a quo tantum bonum accepit, Deo melius exstitit; quod absurdissimum est. Sed si sempiterna vita semper se vivere intellexit, hæc intelligentiæ sapientia non aliunde ei accidit, sed semper ei coessentialis fuit, quanquam hanc ex se, ut prolem suam, ineflabiliter genuerit. Igitur PaLer nunquam sIne Filio exstitit.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
