Latin
35
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 35
Unproofread scanNot analysed yet
MAG. Omnis creatura trifarie subsistere dicitur: (c) In Deo, in se ipsa, in nobis. In Deo vita immutabilis, in se ipsa substantia commutabilis, in nobis simililudo rerum imaginabilis. Verbi gratia, lapis in se ipso est substantia mutabilis, quia in calcem convertibilis, in nostra cogitatione similitudo lapidis. Cum enim artifex domum facere cogitat, jam domus in ipsa arte vivit, quam postmodum manus ædificat. Sed illa quam manus erigit, corruet; illa vero quæ in arte vivit, permanet. Nihil quippe aliud est ars quam anima, et anima nihil aliud quam vita 3: sic Verbum Dei nihil aliud est quam ars ejus, et ars nihil aliud est quam ipsa vita: et in hac cuncta immutabiliter permanebunt, quæ in substantia sui mutabilia deficiunt.