Latin
37
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 37
Unproofread scanNot analysed yet
MAG. Sicut sempiterna virtus divinitatis per ea quæ facta conspiciuntur potest intelligi (Rom. I, 20); sic hoc profundum nimis occultum per ea quæ in nobis geruntur, ratione perscrutante poterit inspici. Notum est enim quod humana mens verbum communis locutionis ex se cogitando giguit, et idem verbum in mente et in memoria simul una essentia existit. Cum vero mens verbum suum aliis innotescere cupit, cum eadem cogitaione, quæ nihil aliud est quam verbum suum, et cum memoria disponit, quod idem verbum corpus vocis induit, et auribus audibile, et cordibus audientium visibile procedit, et etiam litteris corpus suum ligari et videri permittit; et tamen invisibile manens, de essentia mentis et memoriæ non recedit. Non ergo mens neque memoria, sed solum verbum singulariter sonuit per corpus vocis sensibile; et tamen inseparabiliter mansit in essentia menstis et memoriæ invisibile. Sic summus Pater Verbum suum se ipsum cogitando genuit, quod in Patris et Spiritus sancti essentia simul coessentiale subsistit; sed tamen nec Pater nec Spiritus sanctus, sed solum Verbum quod est Patris Filius singulariter humanum corpus induit, sensibile hominibus se exhibuit, corpus sumptum indigna pati permisit; ipsum inseparabile in essentia Patris et Spiritus sancti invisibile et impassibile permansit.