# Cognitio Vitae [Incertus] 38

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/38

CAPUT XVII. Cur amor Dei Spiritus et cur sanctus. Disc. Qua autem similitudine amor Dei Spiritus nominatur? MAG. Dei essentiam dixi esse vitam. Vera autem vita se vivere intelligit; et si se vitam intelligit, se utique diligit. Dei autem vivere, intelligere, diligere, nihil est aliud quam existere. Dilectio ergo Dei est vita, et vita est spiritus. Et quia Deus per dilectionem cunctis esse, vel vivere tribuit ideirco spiritus nuncupatur. Ideo autem sanctus additur, quia cuncta per cum sanctificantur.

---

Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml.
