Latin
40
Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 40
Unproofread scanNot analysed yet
MAG. Nihil aliud Spiritus Sanctus, quam amor Dei intelligitur, unde et Deus charitas dicitur Filium (IJoan. IV, 16). Constat autem quia Pater Filium ut se ipsum diligit; et item Filius Patrem tamquam semetipsum diligit; vita namque diligit se sapere, et item et sapientia diligit se vivere: vitæ autem et sapientiæ probata est una essentia esse. Igitur dilectio vel amor vel charitas, quod est Spiritus sanctus, in substantia Patris et Filii coessentialis existit; et ideo ab utroque æqualiter procedit.